Calendario de Adoradores
24 Horas"Tu hora de compañía es un regalo para el Señor"
Calendario de Confesiones
Horarios de reconciliación y sacerdotes disponibles
Adoro Te Devote
Himno de Santo Tomás de Aquino ante el SantísimoAdoro te devote, latens Deitas,
Quæ sub his figúris vere látitas;
Tibi se cor meum totum súbjicit,
Qia te contémplans totum déficit.
Visus, tactus, gustus in te fállitur,
Sed audítu solo tuto créditur;
Credo quidquid dixit Dei Fílius,
Nil hoc verbo veritátis vérius.
In cruce latébat sola Déitas,
At hic latet simul et humánitas;
Ambo tamen credens atque confítens,
Peto quod petívit latro pœnitens.
Plagas, sicut Thomas, non intúeor,
Deum tamen meum te conféteor;
Fac me tibi semper magis crédere,
In te spem habére, te dilígere.
O memoriále mortis Dómini,
Panis vivus vitam præstans hómini;
Præsta meæ menti de te vívere,
Et te illi semper dulce sápere.
Pie Pelicáne, Jesu Dómine,
Me immúndum munda tuo sánguine;
Cujus una stilla salvum fácere
Totum mundum quit ab omni scelere.
Jesu, quem velátum nunc aspício,
Oro fiat illud quod tam sítio;Ut te reveláta cernens fácie,
Visu sim beátus tuæ glóriæ. Amen.